I Introitus
II Requies aeterna
Domine, requiem aeternam dona eis,
et lux perpetua luceat eis.
III Tractus
Absolve Domine
animas omnium fidelium defunctorum
ab omni vinculo delictorum
et gratiam tuam illis dona.
IV Graduale
Ne cadant in obscurum;
sed signifer Sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam.
V Sequentia
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum,
Coget omnes ante thronum.
Lacrimosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus.
Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda.
VI Sanctus
Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth;
pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Sanctus, Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna, Hosanna.
VII Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere eis,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem sempiternam.
VIII Communio
Pater noster, qui es in caelis:
sanctificetur Nomen Tuum;
adveniat Regnum Tuum;
fiat voluntas Tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a Malo.
Quia tuum est regnum, et potestat,
et gloria in saecula. Amen.